Home    -    Subscriptio electronica

Europaea pro institutione docendi
et pro eruditione rogatio

 

Subscribentes praeceptores sicuti homines scientia et artibus versati civesque pro doctrina ad discipulos docendos igitur pro artibus colendis in Europaeo Coetu sollicitati

AD EUROPAEUM LEGIBUS FERENDIS PUBLICUM COETUM EXPONUNT

I.- Necesse esse institutiones ad instructionem discipulorum deditae studere in primis ad favendum quam maxime optimum gradum in artibus scientiaque colendis omni populo, nec tantum conventum discipulorum certa aetate in schola. Nam in animum discipulorum adhibendum esse cum studium suae cuique laboris tum reverentiam praeceptoris favendae doctrinae causa. Opus esse easdem institutiones animum vertere ad examinandas facultates quas unusquisque dicipulus vere assecutus erit.

II.- Nullo pacto esse perficiendam eam laborem sine firmissima a primo initio doctrina. Item ad augendam cunctorum civium eruditionem necesse esset affirmatio studiorum liberalium artium scientiaeque.

III.- Non nullae nationes cogentes ad doctrinas docendi quae appellatae iniure “novae paedagogiae” gratia et notionum velut “constructivismi“ causa institutae sunt celantes sub specie rerum novarum contemptionem, non solum in fundamenta doctrinae, sed etiam in discipulos eisdem ademptos, nihil aliud fecerunt sed infirmare fundamenta scientiae et artium traditionem.

IV.- Idcirco discernendam esse doctrinam puerilis aetatis (quae ad instrumenta docendi pertinet) ab iuvenilis aetatis doctrina (quae ad scientiae et artium facultates intendit). Etenim decet Baccalaureatum iure existimatum esse in omni Europaeo Coetu, naturam propriam, item diuturnitatem necessariam habere, non tantum aditum Universitatis aut Studiorum Variis Artibus Superioribus exercendis existimatum.

V.- Confirmationem discipulorum facultatum in Europaei Coetus nationibus deducendam esse singulatim a praeceptoribus et eisdem ipsis utentes universalibus probationibus post iuvenilis aetatis doctrinam.

Propterea subscribentes

ROGATIONEM CONSEQUENTEM AD EUROPAEUM LEGIBUS FERENDIS PUBLICUM COETUM PROFERUNT

Europaeus Coetus nationes adeptas impellito

[In latinum vertit Jesús Quílez Bielsa.]

meuroLA.pdf (Acrobat) - meuroLA.rtf (Word)


Home    -    Subscriptio electronica